Euphonium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Euphonium compensans.?

Euphonium (-ii, n.), seu fliscornu barytonum,[1] est aerophonum, orichalco plerumque factum, consonum Si♭ (B♭; B). Dulcem, fuscum, rotundumque sonum habet. Fistula conica constat ex aere confecta, qua musicus, labiis in ostium angustius adhibitis aëreque efflato vibratis, canit, quo sonus longitudine fistulae, ipsius etiam vibratae, magnopere amplificetur. Trinas vel quaternas valvas habere potest, secundum vim. Mechanica aequalis est salpingi valvatae: valvae instrumenti per seriem maeandrorum? aperiendam et claudendam fistulae longitudinem mutant ut diversi gradus scalae canantur. Huius instrumenti cantores appellantur euphonistae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • Salpinx, instrumentum musicum Graecum antiquum
  • Tuba, instrumentum musicum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)


Saxophone-icon.svg Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!