Eucherius (episcopus Lugdunensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eucherii statua in vico Beaumont-de-Pertuis

Eucherius senator Romanus e primoribus urbis Gallicæ Lugduni circa annum 370 videlicet natus anno 434, ut antiquis chronicis traditum, episcopus metropolitanus Lugdunensis consecratus est, interque annos 449 et 455 de vita decessit. Qui a christianis in sanctorum numero putatur dieque mortis suæ 19 Novembris celebratur.

In litteris vero profanis penitus prima ætate apud optimos magistros eruditus deinde Gallam quamdam nobili genere natam uxorem duxit, quæ complures liberos ei peperit, e quibus duæ filiæ Consortia et Tullia atque duo filii Veranus et Salonius memorantur. Post annum autem 410 minus jam minusque vitæ sæcularis commoditates ac voluptates æstimare cœpit, perfectamque secundum Christi euangelium vitam agere ardentius in dies cupivit. Lugduno tandem Insulam Lerinum cum propinquis migrare constituit, ubi sanctus Honoratus non ita pridem religiosissimos homines coegerat ut conjuncte procul a sæculo absoluti christiani viverent.

Ibi complures annos habitaverunt, duoque Eucheri filii Veranus et Salonius litteris apud sanctos et eruditos viros ut Vincentium Lerinensem vel Salvianum studere potuerunt. Pater vero ipse documenta filiis e Sacris Scripturis trahens Verano librum qui Formulæ spiritalis intelligentiæ inscribitur, Salonio eum cui Instructiones est titulus dedicavit. Verumtamen tantum enisus est ut etiam a familiaribus disjunctus in mera solitudine viveret, ut solus primum in insulam propinquam, deinde in Luberonem montem, ubi ei erat prædium, migrare dicatur. Eremitas autem Ægyptios vehementer admirans de eis Ioannem Cassianum percontatus est, qui ei septem e Collationibus suis De Scithico Eremo inscripsit, ipseque librum De laude eremi composuit.

Cui tandem tanta per Galliam fuit fama ut cives ejus Lugdunenses priore episcopo mortuo eum eligerent et a Monte Luberone ubi tum solus in caverna viveret in urbem arcesserent. Archidiacono vero quem miserunt confringendus fuit murus quo cellæ aditus obstructus erat. Ut autem episcopus metropolitanus Lugdunensis concilio anno 441 Arausione habito cum Hilario Arelatensi præsedit.

Etsi autem solitariam et durissimam vitam appetens, tamen cum multis ejus temporis egregiis et notis viris Gallicis commercium et consuetudinem junxit, compluresque epistulas quas scripsit etiamnunc legi possunt, e quibus memoranda est Epistula parænetica ad Valerianum cognatum de contemptu mundi et sæcularis philosophiæ. De eo autem sunt quoque homiliæ episcopales servatæ Vitaque sancti Mauritii. Cujus liberi omnes ardenter ab eo impulsi christianas vitas præstantissimas egerunt monasteriaque condiderunt, duoque filii Veranus et Salonius episcopi electi sunt.