Ernestus Dowson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Ernestus Christophorus Dowson (natus 2 Augusti 1867 Londinii, mortuus 23 Februarii 1900 eodem loco) fuit poeta et scriptor mythistoriarum fabularumque brevium, cuius opera Motui Corrupto conexa sunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Dowson Collegium Reginae Universitatis Oxoniensis frequentabat sed diplomate non capto discessit. Novembre 1888 una cum patre apud Dowson and Son, quoddam officinum in urbem Limehouse Londonii orientalis. Vitam suam comissans convivansque aliis cum discipulis degit, semper tamen artem scribendi assidue colebat. Socius gregis Rhymer's Club (Grex Cantorum) erat, in quo auctores Gulielmus Butler Yeats et Lionel Pigot Johnson inclusi erunt. Pro periodicis quoque The Yellow Book et The Savoy crebo scripsit. Dowson nonnullas mythistorias haud prosperas una cum Arthuro Moore atque unam propriam nomine Madame de Viole scripsit. Item scriptor (sine compendio) pro periodico The Critic (Critico) erat.

Anno 1889 Dowson amore arsit erga Adelaide Foltinowicz, undecim annos natam, cuponis Polonici filiam. Hac de puella Ernestus poema notum scripsisse fertur, nomine "Non Sum Qualis eram Bonae Sub Regno Cynarae," quod nomen clare est ex versibus Horatii, scilicet Carminum quarti libri. [1] Dowson autem frustra eam secutus erat: nam sartor quidam Adelaide uxorem duxit. Maestus sic factus, patre anno 1894 phthise mortuo, matre anno 1895 (eodem morbo passa) ab se ipsa occasa, Dowson spei desperatus subito aegrotavit.

Robertus Sherard quondam Ernestum miserum in taberna iacentem invenit et eum domum, apud oppidum Catford, tulit. Sex hebdomades ultimae vitae Ernesti hac in domo fuerant ibi ob nimium alcohol (vel phthise alii dicunt) 32 annos natus obivit. Sepultus est eodem loco apud catholicos caemeteriorum Brockley et Ladywell.

Opera[recensere | fontem recensere]

Hodie Dowson praesertim memoratus est ob versus vividos quos scripsit, sicut "dies vini rosarumque" e carmine "Vitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam," (1896) quod nomen quoque ex Horatii versibus adsumpsit. [2] Ecce hos versus excerptos:

They are not long, the days of wine and roses: Haud longae, dies vini rosarumque:
Out of a misty dream Caliginoso ex somno
Our path emerges for a while, then closes via nostra iam exsistit, iam vanescit
Within a dream. intra somnium.

Etiam "omnia cum auris cessa," ex carmine "Non Sum Qualis eram Bonae Sub Regno Cynarae," cuius tertia pars ita est:

I have forgot much, Cynara! gone with the wind, Multa oblitus sum, Cynara, omnia cum auris cessa,
Flung roses, roses riotously with the throng, Rosas, rosas ebrie cum turba iactas,
Dancing, to put thy pale, lost lilies out of mind; Saltans ut pallida lilia tua ignorem perdita;
But I was desolate and sick of an old passion, Sed desolatus eram et vetere saucius amore,
Yea, all the time, because the dance was long: Ita semper, cum multum tempus saltus esset:
I have been faithful to thee, Cynara! in my fashion. Tibi eram fides, Cynara, modo meo.