Eni Fa'aua'a Hunkin Faleomavaega

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eni Faʻauaʻa Hunkin Faleomavaega Minor

Eni Faʻauaʻa Hunkin Faleomavaega Minor, simpliciter Eni Faleomavaega, Samoane Faleomavaega Eni (natus 1943), est legatus sine suffragio in Camera Legatorum Civitatum Foederatarum ex Samoa Americana.[1] Nomen Faleomavaega est titulus officialis vici Leonis in Tutuila Insula.

Faleomavaega natus est Vailoae in vico Samoae Americanae die 15 Augusti 1943, sed alitus est in insula Oahu in Havaiis.

Fuit Gubernator Suffectus Samoae Americanae ab anno 1985 usque ad annum 1989. Socius Factionis Democraticae electus est legatus ad Cameram Legatorum, in quo est ab 3 Ianuarii 1989 ad tempore.[2]

Anno 1987, Faleomavaega fuit particeps in navigatione Tahitiis Havaios cumbae Hōkūleʻa.

Faleomavaega die 9 Augusti 2007 adfuit in programma "Better Know a Protectorate" seriei televisificae The Colbert Report, ab Stephano Colbert factae.

Opus litterarium[recensere | fontem recensere]

  • 1995. Navigating the Future: A Samoan Perspective on US Pacific Relations. Institute of Pacific Studies. ISBN 978-0-9644426-1-0.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]