Endogenuum retrovirus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Retrovirus endogenum est retrovirus excerptum ex archaicis infectionibus in fertilibus cellulis (spermate ovisque); ergo vira ista a posteris hereditantur et in ADN animalium manet. Endogena retrovira in ADN manent diu, sed saepe sunt breviter pestifera ob mutationes. Fragmenta retrovirorum endogenorum in ADN parvi momenti sunt, ergo Anglice "junkDNA" (Latine ADN sordes) appellantur. Multa fragmenta etiam proteina producunt, sed non contaminant. Decima pars genomatis humani ex fragmentis retrovirorum endogenorum facta est.

Endogenorum retrovirorum studium [recensere]

Anno 2006 Theodoricus Heidmann retrovirus endogenum "mortuum" resuscitavit et Phoenicem nominavit. Redivivum VIDH melius intellegere posse sperat.

Et genetici retroviris endogenis student ut horum evolutionem intelligant. Quomodo pridem infectiones vinceramus student ut mutationes quas aptare usi sumus intelligant. Haec disciplina palaeovirologia appellatur.[1]

Anno 2007 Aris Katzourakis lentivirus appellatum "RELIENT", quod primum endogenum est in cuniculo visum, invenit. "RELIENT" VIDH endogenum quoque posse arguit.

De graviditate [recensere]

Plures homines docti putant evolutionem ope endogenorum retrovirorum placentam creavisse. Retrovirus endogenum quod defensionem matris a morbis supprimit in placentis mammalium invenitur. Defensionis suppressio infantem sinit ut in ventrem accipiatur contra ovum.

Notae [recensere]

  1. Specter, Michael. "Darwin's Surprise." NewYorker.com (Anglice)