Elementum constitutivum (syntaxis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
SYNTAXIS
Iohannesviditpuellam.jpg

Elementum compositum est grex verborum qui in sententia valent sicut et munere funguntur unius verbi. Elementa in arboribus syntacticis sunt sorores, id est inter se unum nodum parentem communicant. Structura elementorum est ergo sicut fractalis. Exempli gratia in arbore ad dexteram habemus 4 elementa compositoria, omnia etiam minoribus elementis composita: [Iohannes], [illam puellam], [vidit [illam puellam]], et [[Iohannes] [vidit [illam puellam]]].

Indicia elementorum[recensere | fontem recensere]

Sunt multae probabtiones, quibus videre possumus, an sit grex verborum elementum an ne:

Substitutio[recensere | fontem recensere]

Quia elementum minimum est unum verbum, scilicet sequitur gregem verborum elementum esse, si grex verbo uno substitui possit. Elementa nominalia, sicut quaedam res una cum eius adiectivis et determinantibus? praenominibus substitui possunt:

Iohannes vidit [illam pulchram et altam puellam]1 et Marcus quoque vidit [eam]1

Quaestio[recensere | fontem recensere]

Scimus verbum et obiectum una esse elementum sicut praepositionem et eius obiectum. Hoc probare possumus quaestionem

1. Heri [[vidi Marcum] [in via]].
2. Quid fecisti heri?
1. *Vidi.
1. Vidi Marcum.
1. *Vidi Marcum in.
1. Vidi Marcum in via.

Experimenta[recensere | fontem recensere]

In annis sexagesimis Merrill Garrett cum collegis monstravit elementa compositoria momenti esse non tantum in arboribus syntacticis immo quoque in mentibus loquentum. Experimenta finxerunt, quibus sonum sonos imposuerunt in locos in sententiis proximos finibus gregum elementorum quamquam non ad fines ipsos:

  1. [In her hope of marrying]# An/na was impractical.
  2. [Harry's hope of marrying An/na]# was impractical.

Ambabus in sententiis / significat ubi est sonus impositus, # significat ubi sonum audierunt. Etiamsi in eodem loco (in media Anna) sonus impositus sit, auditus est ad finem gregum elementorum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]