Eiger
E Vicipaedia
Eiger mons est mons 3970 metrorum in pago Berna (Helvetia). [1] Infames sunt rupes quae septentrionem spectant cum perdifficiles transcensu et periculosissimae sint.
De nomine[recensere]
Anno 1252 primum montis mentio facta est. Fundi mentio facta est verbis „ad montem qui nominatur Egere“.[2] Sunt plures de origine nominis opiniones quarum una est nomen derivatum esse ab homine nomine Agiger vel Aiger, qui sub monte vivit. Alii putant nomen pro forma montis a verbo Latino "acer" derivatum esse. Et alii opinantur verba dr hej Ger, quorum vis Latina est "illa alta lancea", etiam pro forma montis nomen dedisse.[3] Postremo "oger" est monstrum quod periculoso monti nomen dedisse putatur.
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Egerem spectant. |
- Commentatio Eiger in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
Notae[recensere]
- ↑ Commentatio Eiger in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- ↑ Daniel Anker (Hrsg.): Eiger – Die vertikale Arena. 4. überarb. Auflage. AS Verlag, Zürich 2008 (S.71)
- ↑ Daniel Anker (Hrsg.): Eiger – Die vertikale Arena. 4. überarb. Auflage. AS Verlag, Zürich 2008 (S.71)
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |