Roman numeral 10000 CC DD.svg

Draco volans

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Draco volitans, modo Sinensi figuratus, centum pedes longus, qui anno 2000 in feriis horum draconum in urbe Berkeley volitabat.
Alia forma draconis volitantis

Draco volans,[1] vel draco volans papyraceus,[2][3] vel aquila chartacea,[4] est res quae, ad terram retinaculo adficta, volitare in vento videtur. Sinenses primum abhinc annorum 2500 hos dracones fecerunt, qui ex herba bambusacea compagem fabricati sunt, et textilibus sericis, ex quibus et retinaculum et velum formaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Franciscus Bacon, in Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Kraft, Deutsch-Lat. Lex., s.19, in Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  3. Smith's English-Latin Dictionary, s.v. kite, praebet hoc nomen Latinum, quod nomen Theodiscum Drachen imitatur. Primi 'dracones volantes', quos Sinenses fecerunt, formam draconis adsumpsisse putantur.
  4. Helf., in Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.