Domus Reginae Siciliae (Salmurium)
Domus Reginae Siciliae[1] seu maison de la Reine de Sicile, sic vulgo appellata, est domus saeculo XV aedificata (sed saepe restructa) quae Salmurii in urbe stat in insula Offard medio flumine Ligeri.
Ratio nominis popularis incerta est. Yolanda enim, ducis Ludovici II uxor Renatique mater Salmurium inter dominia sua possedit, titulumque reginae Siciliae inter alios habuit. Illa quando Salmurii moravit in castello Salmuriensi habitavisse censetur, sed ultimis suis annis, tutelam neptis Margarita Andegavensis gerens, futurae reginae Angliae, apud hospitium toparchae de Tussiaco morabat (videlicet Ioannae de Tussiaco maritique Balduini de Campania). Ibi testamentum suum die 12 Novembris 1442 scribi iussit ibique post biduum mortua est.[2]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie (Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) vol. 1 pp. 226-227
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad domum Reginae Siciliae spectant. |