Disputatio Usoris:Placentinus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Placentinus!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

Gratias tibi ago ob multas novas commentationes tuas de tabulis pictis! Cumque novam commentationem crees, est saepe clarius structuram A est B sequi. --Grufo (disputatio) 03:28, 19 Ianuarii 2024 (UTC)[reply]

Benigne dicis. Hoc faciam! Placentinus (disputatio) 08:39, 19 Ianuarii 2024 (UTC)[reply]
Porro, cum titulus paginae sit proverbium vel citatio vel nomen operis, non est intra virgulas scribendus, at sufficit typis italicis eum scribere et formulam {{Titulus italicus}} initio paginae addere, sicut feci apud paginam “In vino veritas”. --Grufo (disputatio) 09:29, 19 Ianuarii 2024 (UTC)[reply]
P.S. Formulas {{Carmen}} et {{Versus numerati}} habemus ad carmina facile scribenda. --Grufo (disputatio) 09:47, 19 Ianuarii 2024 (UTC)[reply]