Disputatio:Yogyakarta

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

In sigillo Universitatis Gadjah Mada "Universitas Jogjakarta" legitur. Iterumne linguae Anglicae morigeramur? Neander 14:54, 8 Octobris 2011 (UTC)[reply]

Hic minime. Titulus paginae in Wikipedia Indonesia est id:Universitas Gadjah Mada, sicut apud nos. Andrew Dalby (disputatio) 19:42, 8 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Equidem sigillum universitatis, quippe quod verbum Latinum q.e. universitas habere videatur, credebam recte scribendi exemplo esse. Nunc quidem video anno 1972 lege positam esse novam orthographiam, quae mihi quidem aliquatenus rationem Anglicam redolere videtur. Nihilo minus, cum omnes Vicipaediae — Nederlandicá exceptá — Yogyakarta scribant, quin etiam nos. Neander 23:53, 8 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Nova orthographia fuit fortasse (si in mentem maiorum intrare licet) anti-Batava potius quam pro-Anglica. Eodem tempore, ni fallor, vocale oe in u mutatum est. Andrew Dalby (disputatio) 07:13, 9 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Ita quidem. Nova orthographia mihi quoque videtur anti-Batava fuisse. Quod autem ad rationem Anglicam attinet, nonne fere omnes, volentes nolentes, ideo pro-Anglici sumus, quod praestantissimum prosperae linguae exemplum esse videtur? Neander 13:32, 9 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Videte quo Wikipedia nos docet:

<<It is important to note the spelling changes in the language that have occurred since Indonesian independence. The changes include:

Old
spelling
New
spelling
oe u
tj c
dj j
j y
nj ny
sj sy
ch kh

The first of these changes (‹oe› to ‹u›) occurred around the time of independence in 1947; all of the others were a part of the Perfected Spelling System, an officially-mandated spelling reform in 1972. Some of the old spellings (which were derived from Dutch orthography) do survive in proper names; for example, the name of a former president of the Indonesia is still sometimes written Soeharto, and the central Java city of Yogyakarta is sometimes written Jogjakarta.>>

Ut videtur, nihil de lingua Anglica ad rem pertinet. IacobusAmor 14:01, 9 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Noli credere linguam Anglicam hic accusari. Constat reformationem oe > u anti-Batavam fuisse, quin etiam mutationem j > y. Hanc reformationem non dixi pro-Anglicam fuisse. Verum tamen dico eam ab Anglica scribendi ratione non abhorrere; potius hanc rationem sequi videtur, quod quidem mirum non est, si tantam linguae Anglicae in orbe terrarum potentiam respiciamus. Neander 18:00, 10 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Credo haec Iacobo neque mihi scripta esse, sed nihilo minus dicere volo: Intellegebam quod dicebas. Solum iocose commonstrare volebam letteram J sonum facere [j] linguâ Fennicâ, litteram autem Y facere [j] linguâ Anglicâ; quam ob rem rationem scribendi Yogyakarta decertare potuisses solum quod sermo patrius tuus est Fennicus. Scilicet te sciebam non id facere; iterum, iocabar =) Mattie 19:44, 10 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Utra scribendi ratio magis placet oculo Anglophono, Yogyakarta an Jogjakarta?  :-) Neander 14:31, 9 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Utra scribendi ratio magis oculo placet Fennico, Yogyakarta an Jogjakarta? (; Mattie 16:16, 9 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Yogyakarta, quod tam Anglicum sonat. Neander 18:57, 9 Octobris 2011 (UTC)[reply]
:) Andrew Dalby (disputatio) 19:22, 9 Octobris 2011 (UTC)[reply]