Disputatio:Tzares Russiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cur verbo Tsar uteris? Nonne melius esset verbis Caesar vel imperator uti? usor:Bohmhammel 15 Kal. Mart. 2006, 21.55 h (UTC)

Non "tsar", sed "tzar" (saepe "czar"). Vide, e.g. [1]. Vide etiam disputationem verbi "tzar" in pagina disputationis mea: Disputatio_Usoris:Alexander_Gerashchenko -- Alexander Gerascenco 03:33, 16 Februarii 2006 (UTC)

Cum usor:Bohmhammel consentio...etymologia clara est ducta caesar, atque meo animo forma optimast.--Ioshus Rocchio 04:06, 16 Februarii 2006 (UTC)

In libribus mediavalibus latine scriptibus "царь (tsar)" Russiae (Moscoviae) "czar" sive "tzar" traditionale apellatus est, e.g. "Czar Rhutenica lingua regem significat. <...> & ea gravi quidem syllaba Czar, Imperator seu Caesar intelligatur", "nimirum ipsis interpretibus vocem Czar, quae Regem significat, Imperatorem vertentibus" (Herberstein "Rerum Moscoviticarum Commentarii", etc. Inscriptio medaliae Russicae saeculis XVII(imago: [2]) est: "PETRUS ALEXEII FILIUS D G TZAR ET MAGNUS DUX TOTIUS RUSSIAE". Sic est traditio...

Sed, non arguo, "caesar" (sive "rex", sed non "imperator"!) pro verbo "tzar" immutatio bona est. Si oportet, possum "Tzaros" Russiae latine "Caesares" (sive "Reges") Russiae apellare et nomina paginarum mutare. -- Alexander Gerascenco 08:01, 16 Februarii 2006 (UTC)