Disputatio:Transnistria

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Transtyria)

De prima sententia et de nominibus[fontem recensere]

Haec omnino removi:

... (internationaliter Pridnestrovie, Dacoromanice: Transnistria, Moldavice: Нистрения - Nistrenia, Russice: Приднестровье - Pridnestrovie, Ucrainice: Придністров'я - Pridnistrovia), rite Respublica Moldavica Transtyriae (internationaliter Pridnestrovian Moldavian Republic, Dacoromanice: Republica Moldovenească Nistreană, Moldavice: Република Молдовеняскэ Нистрянэ - Pridnestrovskaia Moldavskaia Respublika, Russice: Приднестровская Молдавская Республика - Pridnestrovskaia Moldavskaia Respublika, Ucrainice: Придністровська Молдавська Республіка - Pridnistrovs'ka Moldavs'ka Respublika) ...

Quibus rationibus?

  1. Quia prima sententia debet esse simplex et legibilis. Debemus ibi comprehendere nomen Latinum unum, si habemus; nomina Latina duo, si duo nomina in fontibus exstant; nomen vernaculare unum aut nullum. Si commentationem reperimus nominibus quattuor aut pluribus in prima sententia munitam, nomina superflua removere oportet.
  2. Quia nexus intervicios et externos e textu fere omnes removere oportet. De hac re iam disputavimus (vide Vicipaedia:Taberna/Tabularium 18#Unneeded duplication of links?). De casibus raris, in quibus utile erit nexus intervicios in textu enumerationum includere, ibi statuimus. Nexus enim intervicii ad latus paginae videntur.
  3. Quia Vicipaedia non est dictionarium nominum "barbarorum" (!).

Bene autem de nominibus Transnistriae sub rubricam inferiorem explicatur. An oportet aliqua nomina, quas supra movi, sub eam rubricam enumerare, haud scio. Andrew Dalby (disputatio) 19:56, 10 Iunii 2013 (UTC)[reply]

De titulo[fontem recensere]

"Transtyria" bene sonat sed est nomen a Vicipaediano fictum. Nonne melius est nomen internationale "Transnistria" -- nomen formá Latiná confectum -- accipere? Andrew Dalby (disputatio) 16:01, 6 Decembris 2015 (UTC)[reply]

Mihi quoque magis placet nomen quasi-latinum Transnistria quae ubique intelligitur, non debent latini se separare ab usu translaticio hodierno et creare verba vix a nostratibus intelligibilia. Sed quod plus est, verbum Transtyria non secundum regulas creatum est, etenim verba cum "trans" fabricanda sunt ex forma adiectiva non e nomine. Ita dicendum esset : Transtyrania vel Transtyranium, sicut Transtiberina etc... Vale.--Viator (disputatio) 09:53, 7 Decembris 2015 (UTC)[reply]

Gratias tibi ago. Moveo; si cuidam displicet, rursus disputare posssumus ... Andrew Dalby (disputatio) 13:48, 7 Decembris 2015 (UTC)[reply]

Optime fecisti. Vale.--Viator (disputatio) 21:08, 8 Decembris 2015 (UTC)[reply]