Disputatio:Stemma Ivonis Leterme

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Haec genealogia mutuata est e lemmate in Wikipedia.nl: Stamboom Yves Leterme quod composuit et conscripsit usor Politeios.--Bruxellensis 11:32, 10 Februarii 2012 (UTC)[reply]

Ita, sed sine fontibus fidelibus. An hoc stemma res encyclopaedica sit, dubito ... Sententiam de praedestinatione removeo. Andrew Dalby (disputatio) 10:13, 11 Februarii 2012 (UTC)[reply]
Pro Belgis est enim res nisi magni momenti tamen magnae curiositatis. Stemma ab optimo genealogo Belga e fontibus archivisticis magna cum cura elaboratum est, pro certo habeo, fidelissimum est. Non solum regum et principum valent genealogiae, scire fontes alicuius non displicet plebique magis quam doctis placet. Sed manet instrumentum doctrinae dignum. Etiam res minimae non sunt dedignandae. Quod attinet ad nominis interpretationem legito quod diurnalistae et populus dicunt in Belgica son nom le prédestinait à être un homme de frontière et d'union quod reddidi latine: nomen est omen. Valeas semper optume.--Bruxellensis 12:12, 11 Februarii 2012 (UTC)[reply]
Utile erit, care Bruxellensis, si sententiam de praedestinatione potes scriptori quodam alio attribuere (aut oratione obliqua, aut directa cum signis ""), cum nota subiuncta. Nos encyclopaedistae (cf. Bollandistae!) tales res affirmare haud possumus; alium autem scriptorem, et praecipue cum haec res multis diurnalistis interest, iucunde possumus citare et Latine vertere.
De stemmate, confiteor, incertus sum ... Vicipaedia non est situs genealogicus ... Sed videbimus quid dicunt alii. Ut valeas et tu! Andrew Dalby (disputatio) 12:45, 11 Februarii 2012 (UTC)[reply]
Videamus igitur!--Bruxellensis 17:11, 11 Februarii 2012 (UTC)[reply]