Disputatio:Sancta Nympha

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De fontibus[fontem recensere]

Auxilium peto. In fontibus citatis nomen "Fanum Sanctae Nymphae" reperire nequeo. In Italiapedia repperi nomen Italianum "Santa Ninfa", quod quidem non requisivi, nam cognoscere volui, num lemma "Fanum Sanctae Nymphae" re vera fonte confirmaretur. Fortasse non satis peritus sum fontibus adhibendis? Itaque conlatores rogo, ut mihi accuratiorem locum monstrent, ubi "Fanum Sanctae Nymphae" legatur. Neander (disputatio) 17:51, 25 Iulii 2016 (UTC)[reply]

In lingua latina omnia toponyma cum nomine sanctorum Fanum praefixus debeant habere.--Nuada (disputatio) 12:40, 26 Iulii 2016 (UTC)[reply]
Minime "debeant". Latinistae aliqui ita scripserunt, multi autem aliter. Andrew Dalby (disputatio) 13:39, 26 Iulii 2016 (UTC)[reply]
Assentio. Nusquam, in nullis Medii Aevi chartis vel libris latine scriptis, fanum sancta/sanctus ad quaecumque loca designanda invenitur ! ThbdGrrd (disputatio) 08:27, 17 Augusti 2016 (UTC)[reply]
Multos habemus urbium Italicarum titulos, qui ad specimen "Fanum sancti/sanctae X" facta (vel ficta) sunt. Si constat hoc exemplum nullis fontibus extravicipaedianis confirmari posse, "non fingendi" prohibitio hic neglecta esse videtur. Neander (disputatio) 13:51, 17 Augusti 2016 (UTC)[reply]

Nuada, de fonte a te citato quaesivi. Nec "Fanum Sanctae Nymphae" nec "Sanctam Nympham" repperi. Reperisne tu? Neander (disputatio) 14:43, 26 Iulii 2016 (UTC)[reply]