Disputatio:Robertus Saviano

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Bona Latinitate scribendae sunt?[fontem recensere]

Istae commentationes bona Latinitate scribendae sunt? Minime! Una enim maledictio sunt, conturbata et quam celerrime eradenda . --Bavarese (disputatio) 20:58, 19 Ianuarii 2019 (UTC)[reply]

Cur non erasisti? Talem textum legens et in Vicipaedia nostra relinquens, nonne vandalismum favisti? Sed mox a visitatore alio deletus est. Andrew Dalby (disputatio) 13:36, 20 Ianuarii 2019 (UTC)[reply]
Quid? Vandalismum favi: ego, qui neque tacui neque bonam Latinitatem desideravi, sed qui scripsi meo iudicio ista tollenda esse? (Ne blasphemem, non adscribo verba Ioannis Ev. 18,23.) Credidi enim prius unanimitati studendum esse, quam contributionem alterius tollere liceat. Eiusmodi bella vicissitudinibus scribendi et delendi acervatim oriunda, quae in vicipaediis leguntur, evitare volui. Alias autem quid facturus sim, timeo, ne nunc sciam: tacebo. --Bavarese (disputatio) 14:43, 21 Ianuarii 2019 (UTC)[reply]
Ne taceas, ne haesites, ne timeas, sed, si aliquid "quam celerrime eradenda" sit (sicut rectissime hic dixisti) statim deleas. In summarium potes dicere "vandalismum delevi" sine pluribus. Bene scio te optimum nostrae Vicipaediae successum vovere. Quaestionem tibi posui non contra te, sed contra haesitationem, quia re vera haesitatio (talibus casubus) vandalismum favet. Andrew Dalby (disputatio) 15:16, 21 Ianuarii 2019 (UTC)[reply]