Disputatio:Provincia Franconia Inferior

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nonne melius Franconia Inferior? Video alias Vicipaedias nomen brevius habere. Quid cogitas? Andrew Dalby (disputatio) 13:06, 7 Augusti 2007 (UTC)[reply]

Nomen breve exceptio hic mihi esse videtur. Normaliter omnes eius modi "provinciae" Germanice nomen Regierungsbezirk xyz habent quod Latine "provincia xyz" reddatur. Etiam formula quae hac in pagina in usu est, ad nomen hac ratione creandum facta est. --Alex1011 14:24, 7 Augusti 2007 (UTC)[reply]
Ah! Id non vidi. Sine dubio, forma qua uteris accuratior est. Bene! Andrew Dalby (disputatio) 14:31, 7 Augusti 2007 (UTC)[reply]
Addatur aliis in terris foederalibus provincias nomen ab urbe capitali sumere ita ut distinguendum sit nomen urbis (Stuttgartum) a nomine provinciae (provincia Stuttgartum). In Bavaria autem provinciae revera nomina propria ut ita dicam habent ita ut vocabulum "provincia" nomini deesse ut possit, tamen si ratione inter terras unica utamur adiungatur. --Alex1011 18:32, 7 Augusti 2007 (UTC)[reply]
Gratias, Alex! Andrew Dalby (disputatio) 19:11, 7 Augusti 2007 (UTC)[reply]