Disputatio:Nicolaus Piccinni

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Cur hac in pagina de compositore italiano legitur (in inscriptione imaginis) Patria: Francia? --Bavarese (disputatio) 12:59, 20 Iunii 2015 (UTC)[reply]

Capsa nostra informationes apud Vicidata congessas refert (vide rubricam). Cur Vicidata a nobis differt, utile erit scire; fortasse ex aliis Vicipaediis copiosioribus rationem bonam videbis (e.g. Piccinni civilitatem Francicam accepit??); fortasse errorem reperies aut apud nos aut apud Vicidata. Andrew Dalby (disputatio) 13:12, 20 Iunii 2015 (UTC)[reply]
Nusquam, ne in Vicipaedia francica quidem, reperio patriam compositoris fuisse Franciam vel civitatem Francicam ei donatam esse. Degit quidem aliquot annos in Francia, bene meruit de opera lingua Francia edita, filiam viro Francico in matrimonium dedit, sed sed de patria mutata nihil notum est. --Bavarese (disputatio) 10:42, 21 Iunii 2015 (UTC)[reply]
Haud dubio quin recte dicas. Te monente datum apud Vicidata audacter mutavi. Andrew Dalby (disputatio) 11:30, 21 Iunii 2015 (UTC)[reply]