Disputatio:Montes Appalachiani

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Estne nomen huius montium iugi fonte aliquo confirmatum? Appalachianus mihi quidem admodum Anglicum resonat. Ceterum, geographiae huius regionis ignarus facere non possum, quin quaeram, num Apalataeus mons in Hofmanni Lexico universali ad eandem rem referatur. Neander (disputatio) 15:36, 20 Iulii 2020 (UTC)[reply]

Nonne hic videtur? IacobusAmor (disputatio) 16:16, 20 Iulii 2020 (UTC)[reply]
Ita vero. Qui adiectivum in contextu veteriore quaeret, hic in prima pagina commentationis videbit. Titulus operis ibi citati (Anglice scripti sed titulo Latino: 1870) est Musci Appalachiani, cuius exemplar hic habemus. Andrew Dalby (disputatio) 17:24, 20 Iulii 2020 (UTC)[reply]
Hofmannum scriptori anonymo praefero, sed fons iste de muscis honestior esse videtur. Baudrand autem dicit "Apalachi Montes, Apalataeus Mons". Lesgles (disputatio) 17:35, 20 Iulii 2020 (UTC)[reply]
Et ego in fontibus antiquioribus "Apalataeus mons" etc. nonnumquam reperio. An movere oportet? Andrew Dalby (disputatio) 17:42, 20 Iulii 2020 (UTC)[reply]

Nota subiuncta[fontem recensere]

Hac pagina verbum "oculatissimus" in nota subiuncta well known convertitur. Ego autem, notam non iam perlectam, mihi keen-eyed dixi. Quis erravit? Andrew Dalby (disputatio) 17:31, 20 Iulii 2020 (UTC)[reply]

Ille scriptor erravisse videtur, mirum in modum, sed "cuiusvis hominis est errare". :) Lesgles (disputatio) 18:00, 20 Iulii 2020 (UTC)[reply]