Disputatio:Missale Romanum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Correctiones mense Iunio 2023 factae[fontem recensere]

Multa in hoc textu corrigenda erant, quae corrigere coepi, sed labor manet.

Erant enim nonnulla simpliciter falsa. Exempli gratia nunc constat sacramentarium Leonianum haud Leoni Magno attribuendum esse, sed est multo tardius. Antiphonalia antiquissima saeculo octavo apparuerunt (vide dom Hesbert), non quarto. Variae affirmationes erant "ex post" scriptae, ut puta "Ordines Romani indicabant necessitatem componendi librum unum, qui omnes missae ritus et preces complecteretur." - nemo ordines octavo vel nono saeculo scribens de "necessitudine" habendi librum unicum locutus est. Item "correctio urgebat, quae malas novitates tolleret et unam formam daret ritibus": haec est opinio posterior; Medio Aevo diversitas liturgica de more erat.

Alia erant non de subiecto. Cum Missale Romanum saeculo circiter XII apparuerit, tota historia celebrandae missae Romanae a saeculo primo usque ad XI est iuxta meam opinionem solummodo brevissime tractanda. Hic textus non est de historia missae, sed de historia missalis. Quae ergo abbreviavi.

Multa vero erant chaotice scripta, cum longissimis enumerationibus, ut puta temporum liturgicorum in missali (immo haud omnes partes librorum complectentibus). Iuxta meam opinionem sufficitur proprium de tempore in missali adesse dicere, non est opus Adventum, tempus Nativitatis etc. enumerare; haec in textu de anno liturgico tractanda sunt. Ailamnos (disputatio) 18:27, 26 Iunii 2023 (UTC)[reply]