Disputatio:Memnon Heracleotes

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Heracleotes[fontem recensere]

Adiectivum ‘Heracleensis’ tantum invenitur apud Livium cum substantivo ‘ager’. Homines Heracleae nati appellantur ‘Heracleotae’, ut apud Ciceronem ‘Dionysius Heracleotes’, apud Ciceronem et Plinium ‘Zeuxis Heracleotes’, et apud Varronem et Plinium ‘Menander Heracleotes’. Sic Memnon quoque ‘Heracleotes’, non ‘Heracleensis’, appellandus mihi videtur. --Fabullus 20:10, 21 Augusti 2007 (UTC)[reply]

Credo te recte iudicare. Canon TLG habet "MEMNON; Hist. 1 B.C.-A.D. 1?: fortasse Heracleota" (sic, non -tes) sed id pauci momenti est. Moveamus igitur. Andrew Dalby (disputatio) 20:27, 21 Augusti 2007 (UTC)[reply]