Disputatio:Mare Hibernicum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De lemmatibus[fontem recensere]

Sicut alii me dixerunt anno 2006, quando tiro eram -- Vicipaedia non est lexicon multilingue! Hic decem lemmata habemus primamque sententiam fere illegibilem. Quia utile nobis est numerus litterarum huius commentationis, nomina superflua non deleo sed in notam subiungo. Nescio autem qua ratione tanta nomina in encyclopaedia Latina enumerare licet. Cui bono? Omnes, qui illas linguas scribunt, Anglice legunt; omnes, qui ad Vicipaediam veniunt, Latine legere accipiunt.

Pro tempore omnia nomina vernacularia in notam misi, sed, si quis dixerit nomen Anglicum hoc casu utilius esse quam alia, non nego. Andrew Dalby (disputatio) 08:56, 29 Martii 2020 (UTC)[reply]