Disputatio:Iohannes Placentius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

An debemus potius "Iohannes" scribere? Fere omnes mediaevales et recentes, inter annos 1000 et 1900, littera "J" usi sunt. Usque adhuc, nos eam litteram in "I" mutavimus. Si nunc vis accipere, necesse est permultas paginas emendare ... Andrew Dalby (disputatio) 14:04, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]

Vide fontem, Andrea: "↑ Etsi usus litterae J prohibendus est, apud nos, per VP:TNP, scribendum est nomen Latinum modo quo auctor ipse scripsit. Placentius scripsit Johannes." Me scis: fere semper censeo J delendam esse, at hic dubio. Putem nomen ut auctor scripsit adhibendum. Dissentisne?--Ioscius (disp) 14:17, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]
Vidi, mi Iosci! Sed nescio cur hoc exemplum differt a permultis aliis. Fere omnes qui habebant nomen Latinum et inter annos fere 1000 et 1900 vivebant, littera "J" usi sunt. Andrew Dalby (disputatio) 14:31, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]
Mutanda, ergo! Omnes J delendae sunt!!! =] --Ioscius (disp) 14:42, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]
Ego consentio, Iosci: quid Avitus dixerit? Andrew Dalby (disputatio) 14:51, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]
Maledicta, procul dubio =] --Ioscius (disp) 17:05, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]