Disputatio:Ioannes Hume

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Res sensitiva haec est, de qua aestimo te ignarum, sed Hibernia Sepentrionalis ad Britannium minime pertinet. Immo pars est Regni Uniti quod constat Britannia Magna ET Hibernia Septentrionalis. Ideo incolae Hib. Sep. nunquam, cuicunque factioni politicae faveant, nunquam Britannici vocandi sunt! Ipsi multi irascentur si ita feceris. Tergum violinae 09:44, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]

Rem acu tetigisti, TV. An categoriam "Categoria:Legati apud Parlamentum Britannicum" debemus in "Categoria:Legati apud Parlamentum Regni Uniti" (vel sim.) mutare debemus? Andrew Dalby (disputatio) 10:12, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
I hope we can do it with a bot, now I have already created more than 100 pages--Helveticus montanus 10:28, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Ita, sine dubio, Montane! Andrew Dalby (disputatio) 11:26, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Or finesse the whole problem with apud Parlamentum Londinii (casu locativo). IacobusAmor 13:07, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Immo "Parlamentum Visimonasteriense", puto te inventurum, (quamvis hoc tempore veniam do Americano qui nostros mores insolitos sane non intelligis!)Tergum violinae 13:15, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Haha. Nonne ergo est Parlamentum Westmonasteriense? IacobusAmor 13:21, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Utrum bonum foret. Tergum violinae 13:23, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Verbum "unitum" nonnuli malum putabant. --Gabriel Svoboda 13:42, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Problema est, quia et verbum Britanniae et verbum Britannia idem nomen adiectivum pariunt: Britannicus. Sed in interrete sumus, nexus habemus, ergo lector noster post verbum "Britannicus" clickandum ambarum significationum rectam facile invenire potest. Scio hanc deliberationem in lingua Latina tantum operari, quia linguarum aliarum nulla Regnum Unitum Britanniae appellat. Hoc autem est Vicipaedia vero Latina, non Anglica, itaque etsi Ioannes Hume non est politicorum peritus Britannicus, est Britannicus. Nulla sunt nobis mutanda. --Gabriel Svoboda 13:36, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Et quae sunt haec Britanniae, o sapiens aliene? Est Britannia Minor, quae est in Francia, et Britannia Maior, quaedam insula in Atlantico, quae constat Anglia, Scotia et Cambria. Alia Britannia non est. Insulae Britannicae est terminus geographicus, non politicus, qui hodie desuescit. Et quid mali est de "unitum"? In Latinitate saepissime invenitur. Tergum violinae 16:14, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Quid saeculis duodevicensimo et fortasse undevicensimo Britannicam Latine appellabant rempublicam eruditi hominesque politicae periti? Si Regnum Britanniarum, OK. Si Regnum Unitum, OK. Si Regnum Coniunctum, OK. Si aliud nomen, OK. Sed attestationes desiderabimus. Quia Parlamentum eo tempore tabulas vel summaria disputationum Latine conficiebat, eis necesse est exstare, nobisque necesse est nomen reperire. IacobusAmor 16:29, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Note that this question has been settled by the queen, who tells us to style her "Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor." Thus, the United Kingdom must be Britanniae. Vide disputationem apud Britanniarum Regnum. IacobusAmor 16:41, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Accuratissime "United Kingdom" est Regnum Britanniarum, sed de omnibus aliis tibi consentio. Vide et notas ad pedem paginae Britanniae. Andrew Dalby (disputatio) 16:58, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Yes, by inference: 'Queen of the Britains and of her other kingdoms'. IacobusAmor 17:51, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Oh sed duh! Hibernia (aut saltim pars eius sepentrionalis) est inter regna caetera, Hibernia nunquam pars aut Britanniae aut Britanniarum habetur.Tergum violinae 20:45, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]
Ita habita est usque ad annum 1927 (lege [1]); etiam usque ad 1949 (ut credo) in nummis, sed hodie minime. Ob hanc rationem proposui supra "Categoria:Legati apud Parlamentum Regni Uniti", verbo "Britannia(e)" omisso. Andrew Dalby (disputatio) 21:07, 31 Martii 2010 (UTC)[reply]