Disputatio:Hadit

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nonne potius Hadit (DMG: ḥadīṯ)? ¶ Omnino quod ad Arabicam attinet linguam, maluerim lemmata quidem sine fastigiis eo modo ponere, ut in titulo scribatur Said ibn Abi Aruba, non Saʿīd ibn Abī ʿArūba, in ipsa commentatione autem plenior adiciatur translitteratio.--Ceylon 14:20, 13 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Laetissimus sum si vis corrigere translitterationes meas, et si paginam movere oportet, optime! Translitterationem DMG libenter accipio sed, confiteor, imperfecte cognovi.
Quod lemmatibus pertinet, omnino consentio: sed credidi id minime grave esse, quia debemus redirectiones facere ex orthographiis "scientificis". Igitur, ne oblitae sint, his orthographiis usus sum in hac pagina. Andrew Dalby (disputatio) 14:35, 13 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Sed (recte mones!) melius erit ita facere ut nunc feci in rubrico imaginis. Id possum in tota pagina continuere. Andrew Dalby (disputatio) 14:46, 13 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Ita mihi quidem valde placet. Cur autem Machometi al-Buḫārī praenomen non Latine reddidisti?--Ceylon 14:51, 13 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Hmmm ... nescio! Andrew Dalby (disputatio) 14:55, 13 Iunii 2008 (UTC)[reply]