Disputatio:Exitus (grammatica)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Suffixum?[fontem recensere]

Est "exitus" suffixum? IacobusAmor 16:50, 12 Octobris 2008 (UTC)[reply]

Mihi videtur.--Rafaelgarcia 16:58, 12 Octobris 2008 (UTC)[reply]
Versum est fortasse verbatim a lingua scholarum Anglicarum ("word ending"). Andrew Dalby (disputatio) 17:19, 12 Octobris 2008 (UTC)[reply]
'Exitus verbi' non versus est e lingua scholastica Anglica, sed derivatus est e grammaticis Latinis antiquis: sic Servius in Vergilii Aeneidos Libros 11.522 disserit de nominibus "quae exeunt in -es". --Fabullus 05:57, 9 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]
Gratias ago! Andrew Dalby (disputatio) 10:08, 9 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]
Formulam "{{Contribuenda}}" substitui; sed, si dissentitis, reverte! Andrew Dalby (disputatio) 17:19, 12 Octobris 2008 (UTC)[reply]
Si accurate rem perspicimus, exitus verbi non idem valere videtur ac suffixum. Linguis praecipue agglutinativis (sicut puta Finnicae) suffixa sunt. Linguae autem fusionales sive flexivae (sicut Latina), quae ratione "Verbi et paradigmatis" ("Word and Paradigm") describi solent, exitús habent, nam saepe difficile est dictu, ubi radix vel stirps verbi desinat ubique suffixum incipiat. Exempli gratia, de verbi forma lupōrum ambiguum est, utrum suffixum genetivi pluralis /lup-ōrum/ an /lupō-rum/ an /lupo-:rum/ describi debeat. Quae cum ita sint, verba in paradigmata disponi solent, ubi reapse formae non dissecantur, sed quaeque forma integra ex aliis formis paradigmaticis concluditur. Alium usum exitús verbi proposuit Joan Bybee de schematis disserens. --Neander 02:44, 9 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]
Non omnia suffixa sunt exitus/terminationes; e.g. suffixa quoque sunt -ulus; -tas; -men; -monia; -io; -tura; -or; tus; -cus; -ides; -arius; -ina; -que; et multa alia. Haec cum addita sunt vocabula creant nova. Quoque videtur non omnes vocabuli sunt verbi; cum de grammatica et partibus orationis tractamus vocabuli sunt nomen, pronomen, verbum, adverbium, coniunctio, praepositio, et interiectio. Non sola verba, sed omnes partes orationes accipunt suffixa.--Rafaelgarcia 00:50, 12 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]
Omnia suffixa sunt morphemata (vi technicá), cum omnes exitús non sint morphemata. Redirectio parallelismum theoreticum praefixi, suffixi, infixi (ut affixorum species) perturbat, itaque revocanda est. Exitus verbi non idem valet ac suffixum! --Neander 02:45, 12 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]
Id dixisti melius accuratiusque quam ego, ut semper.--Rafaelgarcia 03:33, 12 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]
Conatus sum ad paginas corrigendas, sed menda mea sententia manent:dubio de eo quod scriptum est.--Rafaelgarcia 04:10, 12 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]
Optime fecisti, cum redirectionem revocasti. Suffixum est terminus technicus, qui ad morphologiam linguarum praecipue agglutinativarum describendam valet. De exitu iam paullulum supra disputavi. --Neander 12:45, 12 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]