Disputatio:Epitaphium

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

de titulo[fontem recensere]

In lingua Latina, estne epitaphium verbum optimum? Nonne valet potius ac "euology", epigramma autem ad "epitaph"? --Ioscius (disp) 14:08, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

Secundum Cassell's, Anglicum nomen 'epitaph' Latine conversum = titulus et elogium. Latinum nomen epitaphium = 'a funeral oration' (Cicero), et epigramma = 'an inscription, an epigram'. IacobusAmor 14:59, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
Quoque secundum Traupvirum "titulus". --Ioscius (disp) 15:09, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
De verbo epitaphium aliquid scripsi quia erant multi nexus rubri cum verbo epitaphium. Hic non est confundenda latinitas aurea cum latinitate posthumanistica et hodierna. Apud Graecos epitaphios erat oratio in honorem mortuorum apud moderniores epitaphium (pro epigramma epitaphium) est genus epigrammatis in monumento sive tumba inscriptum.--Bruxellensis 15:15, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
Vera dicis. Est Latinatis, quamquam licet non aureae. Demitto ergo rem, nexusque addam. --Ioscius (disp) 15:18, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
Si auctores tam mediaevales quam humanisticos legis invenies permulta carmina (immo innumera!) quibus titulus est "Epitaphium".--Bruxellensis 15:20, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

Addidisti perpulchrum photographema quo apparet te tam magnus viator esse quam latinizans!--Bruxellensis 15:40, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

Recte suspicaris =] Cepi illud photographema ipse, cum aestate Romae sub Reginaldo discipulus eram. Mea sententia, elegia, quam scripsit Bembus, pulcherrimarum est pulcherrima.--Ioscius (disp) 15:47, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
Sub optimo et celeberrimo Magistro latine eruditus es! Ausus sum minimam mendam transcriptionis mutare quae metricam offendebat. Vale perquam optume.--Bruxellensis 15:50, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
Minime ausus, male legi ego. --Ioscius (disp) 15:54, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

categoria[fontem recensere]

Nescio quales categorias huic addere debeam... Scitne quis? --Ioscius (disp) 21:17, 7 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

Typographia[fontem recensere]

Amice Bruxellensis, mos in hodiernis elegiorum editionibus est pentametra (versus 2, 4, 6, 8, &c.) indentare. Ergo:

Ille hic est Raphael, timuit quo sospite vinci
rerum magna parens, et moriente mori.

non

Ille hic est Raphael, timuit quo sospite vinci
rerum magna parens, et moriente mori.

Cur? Fortasse quia hexametra sunt longiora, pentametra breviora. IacobusAmor 12:20, 8 Ianuarii 2010 (UTC)I[reply]

Recte me monuisti, mi optime Iacobe Amor, ita scribuntur etenim semper versus elegiaci ut bene distinguantur inter se hexameter et pentameter. Vale.--Brux 12:54, 8 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]