Disputatio:Avant-garde

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Pro locutione aliena ("ars protoporiaca") artem neotericam propono. Neander (disputatio) 13:38, 8 Maii 2021 (UTC)[reply]

Prima vocabuli significatio, ex qua metaphora hodierna varia artis genera attingit, fortasse est primum agmen vel prima acies. Vide "Vanguard" in vicipaedia Anglica. IacobusAmor (disputatio) 17:19, 8 Maii 2021 (UTC)[reply]
Vanguard (Anglicum) = avant-garde (Francogallicum). Ergo, optimum rei artis nomen fortasse est "Primum agmen (ars)" vel "Prima acies (ars)," quia rectum rei militaris nomen sine ulla controversia est "Primum agmen" vel "Prima acies" tantum. Confer "Avant-garde (art)" et "Avant-garde" tantum in vicipaedia Francogallica. IacobusAmor (disputatio) 21:51, 8 Maii 2021 (UTC)[reply]
Iam erat Prima acies (artis). Erat, ut dicitur, {{Convertimus}}. Protoporiaca est primae aciei Neograece. — Omnia non sine vitiis sunt; ideo et paginam non movi, cum fontem extravicipaedianum invenissem. Demetrius Talpa (disputatio) 22:55, 8 Maii 2021 (UTC)[reply]
Neoterica et ipsa Graeca est. — Res eadem est, ut cum pastoribus, gaucho et cowboys: si praeferemus, ut communia Catulli et Marcelli Duchamp monstrentur, ars neoterica melius sit. Sed si distinguendo saeculum I a.C.n. et saeculum XX opus est, vocabulum Neograecum magis idoneum est. Demetrius Talpa (disputatio) 17:35, 8 Maii 2021 (UTC)[reply]