Die Traumdeutung

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus editionis primae (anno 1900 suffixo; anno 1899 exeunte divulgatae)
Psychanalystae septem anno 1922 lucis ope picti. Ad sinistram partem imaginis videntur Freud (sedens) et Rank (stans)

Die Traumdeutung (scilicet "Interpretatio somniorum") est opus a Sigismundo Freud anno 1899 divulgatum, in octo editionibus Theodiscis editum et in multas linguas conversum. Titulo verba Latina suffinguntur, "Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo", ex Aeneide (7.312) dempta.

In editiones quartam, quintam, sextam et septimam (1914-1922) inseruntur commentationes duae Othonis Rank de coniunctionibus somniorum cum poësi ("Anhang I: Traum und Dichtung")[1] et cum mythologia ("Anhang II: Traum und Mythus").[2] Ab anno 1924, Othone Rank ob librum Das Trauma der Geburt e coetu Freud reiecto, commentationes eius nondum in editionibus Die Traumdeutung comprehenduntur; e versionibus Anglicis omittuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. editio 6a pp. 346-367 Textus
  2. E.g. editio 6a pp. 368-380 Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
Versiones Anglicae
  • 1913 (interprete A. A. Brill) : The Interpretation of Dreams. Londinii Textus apud archive.org alius
  • 1915 (interprete A. A. Brill) : 2a ed. Textus apud archive.org
  • 1932 (interprete A. A. Brill; editoribus anonymis) : 3a ed. recensa
  • 1953 (interprete J. Strachey) : The Interpretation of Dreams e novo versa, in serie voluminum The Standard Edition of the Complete Psychological Works of Sigmund Freud vol. 4 et vol. 5 (Londinii: Hogarth Press) edita
  • 1976 (interprete J. Strachey; edd. Alan Tyson, Angela Richards) : editio leniter recensa. Londinii: Penguin
Historica et critica
  • Lydia Marinelli, Andreas Mayer, Dreaming by the Book: Freud's 'The Interpretation of Dreams' and the History of the Psychoanalytic Movement. Novi Eboraci: Other Press. ISBN 1-59051-009-7
  • S. R. F. Price, "The Future of Dreams: from Freud to Artemidorus" in D. Halperin, J. Winkler, F. Zeitlin, edd., Before Sexuality: the construction of erotic experience in the ancient world (Princetoniae, 1990) pp. 365-388

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!