Diastole

E Vicipaedia

Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Diastole est vocabulum a Graeco mutuatum, nam διαστολή, quippe quae a διαστέλλω 'diduco, divido, dispono' [δια- (cf. dis-) + στέλλω 'instruo, adparo'] ducta sit, apud Graecos multos usus et sensus habebat, quamquam apud Romanos, quantum sciamus, perraro invenitur. Ex sensibus elementariis (quae sunt 'dilatatio, distractio, extensio; distinctio, divisio') orti sunt non solum usus medicorum ('motus cordis et arteriarum') et grammaticorum ('prolongatio syllabae in pronuntiatione'[1]) et musicorum ('distinctio; mora'), sed etiam usus scribarum ('interpunctio') et narratorum ('distincta explicatio'), ad quem pertinet Servii adnotatio ad Vergilii Georgica: "ad diastolen ait aridam."[2],

Quod ad usum hodiernum attinet, duae potissimum significationes sunt:

  1. apud cardiologos diastole ad remissionem ventriculorum in palpationum vicissitudine refertur
  2. in sermone scriptorio diastole ad interpungendi rationem refertur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. White 1953.
  2. Serv. in Georg. 3.458.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • White, D. S. (1953) Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli (Aen. I,30). Clssical Journal 49: 23-24.