Cubus Rubik

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cubus Rubikianus partibus orthogoniis motis
Cubus Rubikianus cum lusus solvitur

Cubus Rubik seu cubus Rubikianus seu cubus magicus est lusus qui manibus teneri potest, cuius forma est cubi ex cubis minoribus compositi. Unaquaeque superficies huius cubi habet novem quadrata colorata. Illi cubi minores moveri versarique possunt tali modo ut unaquaeque superficies colores monstret varios. Qui cubo ludit solvisse eum dicitur cum omnia quadrata in unaquaque superficie eundem colorem monstrant. Vir Hungarus nomine Ernő Rubik hunc cubum anno 1974 excogitavit, quem illo tempore cubum magicum vocabat.

Solutio Cubi[recensere | fontem recensere]

Primum cubum solvendi necesse est exaestimare hunc haud ut summa cubiculorum sed ut duodecim spigulorum et octo angulorum. Id est fundamentum variis modis ad cubum solvendum: modus tabulatorum est via simplicior, constat ex septem gressibus qui sunt

  • 1 Crux
  • 2 Anguli primis tabulatis
  • 3 Secundum tabulatum
  • 4 Cursus spigulorum
  • 5 Cursus angulorum
  • 6 Permutatio spigulorum
  • 7 Permutatio angulorum

In hoc modo sunt pauci motus memorandi sed lentius fit.

Modus Laris Petri rapidior sed difficilior est et postulat quoque septem gressus:

  • 1 aedificare cubum IIxIIxII
  • 2 Amplificare id ad IIxIIxIII
  • 3 Cursus spigulorum
  • 4 Perficere duas superficies
  • 5 ponere angulos
  • 6 Cursus angulorum
  • 7 Ponere spigulas

Modus emolumentum ferme umquam dissolvere habet partem cubi quae aedificata est.

Modus Fridrich, cuius nomen trahit originem ex sua inventrice Jessica Fridrich, conglobat transitum secundum cum tertio, quartum cum quinto,sextum cum septimum, modi tabulatim in singulis transitis. Id est plerumque modus rapidior atque adhibitior velocibus-cubis peritis.

Sunt alii modi sicuti angulus primus et ZB, quod est difficillimum.

Aliqui modi sunt utili ad cubi compositionem oculis velatis. Ludens mandat memoriae cubum atque deinde se velat et sine usu oculorum solvit.

Theoriae basis fere omnibus modis constat in amovendo pauca segmenta cubi quandoque, proficiscens recordando ordinem mutationum quae factae sunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Rubik's Cube Solver vel programma interretiale quod cubum Rubik ex quacumque dispositione solvere potest.