Communitas Germanophona Belgicae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Communitatis Germanophonae Belgicae.
Palatium in quo sessiones suas habet gubernium Communitatis Germanophonae Belgicae in urbe Eupen.

Communitas Germanophona Belgicae (Theodisce Deutschsprachige Gemeinschaft Belgiens, Francice Communauté germanophone de Belgique), cuius territorium situm est in parte Belgicae ad caesiam vergenti, est communitas eorum quibus sermo Theodiscus in usu publico est et potest in rebus administrativis et legitimis usurpari.

Administratio Communitatis Germanophonae Belgicae solum curare et tractare potest de rebus culturalibus et personalisabilibus (de valetudine, de scholis), etenim territorium huius communitatis manet situm in Wallonia, ita ut in omnibus aliis rebus (e. g. tribunalibus) administratio wallonica regat.

Haec pars Belgicae implet 854 km quadrata numeratque (pro anno 2011) 75 700 incolarum, inter quos 17 centesimae peregrini sunt.

Vici Communitatis Germanophonae[recensere | fontem recensere]

  • Eupen, centrum administrativum.
  • Kelmis
  • Lontzen
  • Raeren
  • Amel
  • Büllingen
  • Burg-Reuland
  • Bütgenbach
  • Sankt Vith