Ma (dea)

E Vicipaedia
Dedicatio deae Ma, litteris Graecis inscripta. Museum Nationale Varsoviense[1]

Ma fuit una ex magnis matribus quae in Anatolia antiquis temporibus venerabantur. Nomen ipsum matrem significabat. Praecipuum templum Comanis in Ponto situm erat (quod et ipsum templum Comanorum in Cappadocia imitabatur). Maxima dea fuit et in Cappadocia et in Ponto. Sacerdos mas et sacerdos femina cultum ministrabant et omnes incolae urbis suilla carne abstinere oportebat[2]. Cultus eius a militibus Sullanis et eorum captivis Romam introductus est, ubi deae Latinae Bellonae plerumque adsimulata est. Victoriam enim bello dabat et imperatori anno 88 a.C.n. Sullae in somnio apparuerat fulmen in manibus ponens quo hostes profligare posset. Tum hoc somnio confisus Sulla exercitum Romam adversus inimicos duxit et Urbem expugnavit. Plutarchus[3], qui hoc somnium litteris mandavit, scribebat hanc deam sive Lunam[4] sive Minervam sive Bellonam esse.

Comana iuxta Zelam inter Amasiam et Sebasteiam in Ponto sita.

Fanatici huius deae, ut Corybantes Cybelae, armati saltabant atque, musica sensus hebetante, membra lacerantes proprio sanguine aram et signum divinum aspergebant. Tum etiam futura confusis vocibus vaticinabantur. Quae orgia Romani diu aspernati sunt : quapropter novus cultus Cappadocis deae sub ritibus similibus et iam notis a Gallis Magnae Matris perfectis latuit. Pompam Cybelae fanatici Ma aut Bellonae sequebantur.

Graeci, qui omnia ubique a suis instituta volebant, illam deam matrem Anatolicam eandem fuisse narrabant atque Artemidem Tauropolam in Tauride veneratam atque eius cultum inde Comana ab Oreste et sorore Iphigenia invectum esse[5] (paene eadem de Diana Aricina dicebant). Revera cultus ad Hetthaeorum tempora referendus videtur etiamsi nonnulli ritus a cultu Persico deae Anahitae fortasse sumpta sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jadwiga Kubińska, "Une dédicace à la déesse Ma au Musée National de Varsovie" in Bulletin du Musée National de Varsovie vol. 12 (1971) tab. 1, pp. 1-3
  2. Strabo, Geographica XII.8.9.
  3. Sylla 9
  4. Sic legitur in manuscripto L : Graece Selênên. Alli manuscripti Semelên legunt.
  5. Strabo, Geographica XII.2.3