Cofactor (biochemia)
Cofactor [1] est substantia chemica vel ion metallicum proteinae cuiusdam functioni rectae[2] necessaria. Plerumque hae proteinae sunt enzyma quibus cofactor saepe laxe connexus est. Cum connexu firmiore talis cofactor proteinaceus grex prosthetica dicitur. Exempli gratia vitaminum K cofactoris vicem agit dum in sanguine coagulando apud enzyma 'coagulationis factores' dicta appendicem carboxylam acidis glutamicis addit. Quo facto enim illa enzyma suo munere fungi possunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Pagina interretialis collegii Brooklyniensis
- ↑ Quod attinet ad velocitatem, stabilitatem et cetera.