Cistercium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bibliotheca Cisterci

Cistercium est vicus Burgundiae, hodie praefecturae Clivi Aurei. Anno 1098, Robertus Molesmensis abbatiam illic condidit, quae mater omnium monasteriorum et communitatum Familiae cisterciensis est.

Historiae brevis conspectus[recensere | fontem recensere]

Venientes e monasterio Molesmensi, monachi Novi Monasterii novam formam vitae monasticae instituere voluerunt, paupertate evangelica, silentio, labore et oratione decoratam. Puritas Regulae Benedicti patris ac rectitudo vitae ordo ecclesiolae cisterciensis erat. Non post multos annos, Cistercii monasterium fundavit prima monasteria, id est Firmitas, Pontiniacum, Claravallis et Morimundus. Multa monasteria orta sunt saeculo duodecimo et tridecimo. Ordo Cisterciensis cognovit prosperitatem et ruinas. Post Revolutionem Francogallicam, Cistercii monasterium vidit finem. Sed anno 1898, monachi de Trappa et de Sancto-Loco ad Septem Fontes, Novum monasterium refundaverunt. Hodie, communitas fratrum Cistercii aedificium constructoris Lenoir occupat. Oratorium monasterii nova ecclesia saeculi undeviginti. De antiquo monasterio, paucas ruinas existant.

Abbates[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cistercium spectant.