Chorus Thomanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Chorus Thomanus
Conditio: 1212
Typus: Chorus puerilis
Rector: Georgius Christopherus Biller
Voces: 93
Pagina interretialis: http://www.thomanerchor.de

Chorus Thomanus est chorus praeclarus Lipsiae suadente principe Theoderico oppresso dicto anno 1212 conditus regnante verum Ottone IV una cum Schola Thomana, quo tempore autem ad hospitium Augustinum pertinebat. Anno 1213 hospitio Ecclesia Thomana propria ecclesia functura concessa est. Cum multi musici summi ingenii volventibus annis chorum moderarentur fama eius magis magisque crevit, quorum maxime exstat Ioannes Sebastianus Bach. Constat chorus in centum ferme pueros aetate inter 9 usque 18 annos, quibus proprium oecotropheum accomodatum est Alumnatus Thomanus dictum inque Schola Thomana, ludus qui praecipue ad excolendas linguas atque rationes musicas erudiuntur.