Cellula ependymalis

E Vicipaedia
Ependymocyti canalem vertebralem cingentes.

Cellulae ependymales vel ependymocyti sunt genus cellularum glialium in systemate nervoso centrali; ventriculos cerebri et canalem vertebralem cingunt et liquorem cerebrospinalem elaborant quem ciliis movent (sunt enim cellulae ciliatae). Transitum substantiarum inter liquidum cerebrospinale et liquidum neurona rigans moderantur. In regione subventriculari et in hippocampo praecursoriae cellulae ad novas cellulas gliales atque etiam nova neura generanda esse videntur[1] quae 'cellulae praecursoriae ependymales' appellantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 5.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 p.169. Ewa Rojczyk-Gołe, Artur Pałasz, Ryszard Wiaderkiewicz, "[https://link.springer.com/content/pdf/10.1007%2Fs10571-014-0058-5.pdf Hypothalamic Subependymal Niche: A Novel Site of the Adult Neurogenesis] ", Cell molecular biology, 2014ː 631-642.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]