Latinitas nondum censa

Castor Cardenensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castor

Castor Cardenensis († circa annum 400) est sanctus ecclesiae catholicae. Festum suum die 13 Februarii celebratur. Castor verisimiliter ex Aquitania ortus est et discipulus episcopi Maximini Trevirensis fuit, qui eum et sacerdotem ordinavit. Iuxta legendam vixit cum discipulis suis eremita Cardenae et circa annum 400 iuxta Mosellam flumen missionavit. Reliquiae suae primo ecclesia extra Cardenam ab eo aedificata sepultae sunt, tum die 12 Novembris 837 ab archiepiscopo Hetti Treverensi magna ex parte in ecclesiam nuper aedificatam sancti Castoris Confluentibus civitati translatae sunt. Ab eo tempore Castor et patronus huius civitatis habetur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]