Candragupta Maurya

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Candragupta Maurya (scriptura Devanagari चन्द्रगुप्तमौर्यः sed Graecis Romanisque nomine Sandrocottus notus; natus c. 345/340 a.C.n.) fuit imperator in India septentrionalis. Secundum Plutarchi "Vitam Alexandri" Candragupta iuvenis iuxta Indum flumen Alexandrum Macedonem incurrit eumque ad Indiam Gangeticam debellandam incitavit. Paullo postea Candragupta ipse anno 322 a.C.n. regnum conquisivit; conditor fuit igitur et Imperii Mauryani et familiae imperialis Mauryanae. Fuit pater Bindusarae, avus Asokae. Si traditionibus posterioribus fidem reponamus, minister Candraguptae fuit Cāṇakya qui agnomen Kauṭilya gesserit et Arthaśāstram et Nītiśāstram scripserit.

Fontes de vita et imperio Candraguptae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]