Calendarium Internationale Perpetualeque

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Calendarium
Num. Nomen Dies
1 Ianuarius 28
2 Februarius 28
3 Martius 28
4 Aprilis 28
5 Maius 28
6 Iunius 28
6' Dies intercalarius 0/1
7 Sol 28
8 Iulius 28
9 Augustus 28
10 September 28
11 October 28
12 November 28
13 December 28
14 Dies Anni 1

Calendarium Internationale Perpetualeque est calendarium solare anno 1923 a Moyse B. Cotsworth creatum. Hoc calendarium in usu annos 1928-1989 apud collegium Eastman-Kodak fuit.[1]

Calendarium fundamenta habet in Calendario Positivistico a Augusto Comte excogitato, quod invicem in calendario Gregoriano et calendariis polynesiae solariis fundamenta habet.[2]

Hoc in calendario omnes menses die Solis incipiunt, et accurate 28 dies (quattuor hebdomades) durant. Sunt tredecim menses cuncti, additicio mense Sole inter Iunium et Iulium interposito. Sunt duo dies intercalarii. Ultimus anni dies semper est specialis nomine Dies anni, nullo mense incluso. Et cum necesse est specialem diem intercalarium inserere, sequente calendarii Gregoriani lege de diebus intercalariis, ille dies interponendus est inter menses Iunium et Solem.

Calendarium Pacificum, postea anno 1930 creatum, fere simile est, sed mensis eius additicius ante Decembrem insertus Columbus dicitur, et potius quam singula dies quoque in anno inseratur, hebdomas intercalaria integraque nomine Pax quoque in sex annis inter menses Columbum et Decembrem intercalatur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]