Brycolax

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Brycolax, -cis, m. (Neograece βρυκόλακας) est monstrum ex fabellis populi Graeci, spiritus malevolens mortui, sicut lemures Romani, qui incubit in dormientibus sicut incubus, sed hodie saepissime vampyro adsimulatum.

Graeci credunt nefas, excommunicationem, sepulturam in terra non consecrata, sed praesertim ovis a lycanthropo vulnerati essum efficere ut homo post mortem brycolax fiat. Alii ferunt lycanthropum interfectum potentem vampyrum fieri, qui ita lycanthropi caninos dentes, villosas palmas et fulgentia lumina subsumat.

Brycolax domicilii ostia pulsat et incolam nomine evocat. Nisi primo vice responsum accipit, praeterit sine damno, sed siquis ostium apperiat, paucos post dies moriatur et ipse brycolax fiat, qua de causa in quibusdam oppidis modo secundo appellatu vel pulsatu responditur.

Cum tale monstrum magis et magis potentiam augeat nisi rem suam persequi prohibeatur, debet suspectum cadaver quam celerrime palis infigendo, capite truncando, et cremando interimi, quo pacto et victimae ab eo vexatae a morte viva liberentur.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]