Brachmacottus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Formula Brachmacotti aream ABCD dat, et Theorema Brachmacotti relationem inter diagonales explicat.

Brachmacottus vel Brahmagupta (Sanscritice ब्रह्मगुप्त, 598-668) fuit mathematicus Indicus. Duos libros magni momenti scripsit: Brāhmasphuṭasiddhānta, hoc est, Doctrina Brahmi recte constituta, et Khaṇḍakhādyaka, vel Capitula de Astronomia. Primus fuit qui zero numero usus est.

Formula Brachmacotti hoc est. Sit ABCD figura quattuor laterum, cuius vertices omnes in eodem circulo stent. Tunc area ABCD est fere:

\frac{AB + CD}{2} \frac{AD + BC}{2}

Haec est approximatio. Rectissime, sit p = (AB + BC + CD + DA)/2. Tunc area est:

\sqrt {(p-AB)(p-BC)(p-CD)(p-DA)}

vel aliter:

\sqrt {(BC + CD + DA)(AB + CD + DA)(AB + BC + DA)(AB + BC + CD)}

Theorema Brachmacotti de lineis diagonalibus AC, BD tractat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boyer, Carl B. (1991). A History of Mathematics, editio altera. Novi Eboraci: John Wiley & Sons, Inc. ISBN 0-471-54397-7.
  • Cooke, Roger (1997). The History of Mathematics: A Brief Course. Wiley-Interscience. ISBN 0-471-18082-3.
  • Joseph, George G. (2000). The Crest of the Peacock. Princeton, NJ: Princeton University Press. ISBN 0-691-00659-8.
  • Plofker, Kim. (2009) Mathematics in India. Princeton: Princeton University Press. ISBN 9780691120676
  • Stillwell, John (2004). Mathematics and its History. Springer Science + Business Media Inc. ISBN 0-387-95336-1.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png