Big Al

E Vicipaedia
sceletus in aedibus Museum of the Rockies, Bozeman in Montana

Big Al fuit allosaurus fragilis. Hodie valde notus est quia invenimus ossa eius optime servata.[1] Anno 2020 Allosaurus jimmadseni nomen suum officiale accepit. Statim exemplaria Big Al et Big Al alter isti novae speciei sunt adscripta.

Vita[recensere | fontem recensere]

Perspicientes ossa eius, possumus multa scire de vita eius. Ille numquam potuit fieri infeliciter adultus quia est vulneratus pluries: primum, cum appropinquaret allosauro feminino ut coirent, allosaurus femininus eum vehementer affecit et compluria ossa adhuc iuvenis Big Al sunt fracta; denique, cum venaretur, fame scilicet oppressus, rursus est vulneratus in ungue. Infectio dira unguis eius fuit letalis: defessus vulneribus fameque cecidit humi et mortuus est.

Praesentatio[recensere | fontem recensere]

  • Ossa eius Bozeman in Montana admirari possumus in collectione quadam quam Universitas Vyominae curat.
  • Pellicula documentaria praetitulata The Ballad of Big Al nos certiores de istius speciei feris facit.
  • Ludus interactivus Planet Dinosaur incitat ad rem melius cognoscendam.[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hanna, R. R. 2002. „Multiple injury and infection in a sub-adult theropod dinosaur Allosaurus fragilis with comparisons to allosaur pathology in the Cleveland Lloyd Dinosaur Quarry collection“. Apud: Journal of Vertebrate Paleontology 22(1):76-90. commentatio ipsa
  2. in paginis BBC