Bf-109

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Messerschmitt Me 109G aëroplanum

Messerschmitt Bf 109 erat clarissimum aëroplanum Germanicum Belli Orbis Terrarum II et fecundissimum aëroplanum bellicum in historia: 33000 aëroplana constructa sunt. Id servivit a 1937 ad 1945 et pugnavit acerrimas pugnas in multos hostes, magis magisque in armis exercitatos, quibus Bf 109 restitit continuis mutationibus correctionibusque, largissime transgrediens terminos initii descriptionis; tandem duplicavit onus innatum et triplicavit vim initii; poena eius fuit remittens libertas comparata ad libertatem primarum serierum. In libris actisque id est saepe appellatum Me-109, quia hoc nomen est contractio nominis creatoris. Bf signum indicat autem nomen officinae in qua Bf 109 creabatur (Bayerische Flugzeugwerke A.G.); haec officina nomen mutavit Messerschmitt A.G Iulio 1938. Aëroplana exinde designata Me appellationem traxerunt, cum iam designata aëroplana Bf nomen servarent.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis