Bessus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bessus supplicio affectus. Imago ligno insculpto impressa ab Andrea Castaigne (1898-1899), ex opere Vita di Alessandro

Bessus (natus die ignoto - supplicio affectus Ecbatanis anno 329 a.C.n.) Darii III regis Persarum familiaris, fuit ab anno 336 a.C.n. Bactriae satrapes.

Anno 330 a.C.n. Bessus Darium, ab Alexandro Magno profligatum, necavit et se regem declaravit et sibi nomen Artaxerxes imposuit. Insequenti anno tamen Alexander etiam Bessum vicit, qui post cladem fugitivus comprehensus et, Alexandri iussu, necatus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Waldemar Heckel: Who’s Who in the Age of Alexander The Great: Prosopography of Alexander’s Empire. Blackwell, Oxoniae 2006, pag. 71 seqq.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!