Berberis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Berberis
Berberis darwinii, virga cum foliis
Berberis thunbergii, virga cum baccis
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Ranunculales
Familia: Berberidaceae
Genus: Berberis
L.
Species

Circa 450-500

Berberis (-idis, f.) (ab Arabico برباريس barbārīs, a Barbarico أمبرباريس ʾambarbārīs)[1] est genus 450-500 specierum fruticum floridorum in ordine Ranunculalium. Berberides sunt 1-5 metra altae, foliis aut deciduis aut semper viridibus, virgisque spinonis. Baccae quarundam specierum, imprimis B. vulgaris, eduntur aut ad cibos condiendos usurpantur. E cortice, praeterea, berberinum extrahitur, quo vestes tinguntur quodque medicamentum habetur. Berberides nativae sunt regionibus temperatis et subtropicalibus Europae, Asiae, Africae, Americae Meridionali Australique. Cognatissimae sunt generi Mahonia, cuius species interdum Berberidibus includuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), p.93.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Berberidem spectant.