Beibut Atamkulov

E Vicipaedia
Wikidata Beibut Atamkulov
Res apud Vicidata repertae:
Beibut Atamkulov: imago
Beibut Atamkulov: imago
Nativitas: 19 Maii 1964; Uzynagash
Patria: Kazachstania

Beibut Băkir f. Atamkulov seu litteris Cyrillicis Бейбіт Бәкірұлы Атамқұлов (Uzynagash in urbe natus die 19 Maii 1964) est politicus Kazachstaniae.

Alumnus est universitatis technicae Kazachicae ubi ingeniariae metallorum atque universitatis publicae oeconomiae et vectigalium Petropolitanae ubi scientiae oeconomicae studuit. Legatus patriae ab anno 2006 Moscuam, Teheranum, Francofurtum ad Moenum, deinde ab 2010 usque in 2012 Cualam Lumpuriam missus est. Minister a munitione et industria aeronautica a mense Octobri 2016, sed minister a rebus externis a die 26 Decembris 2018 meruit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Beibut Atamkulov spectant.
  • Vita apud regimen Kazachstanense
Ministri rerum externarum Kazachstanenses (1989-)