Augia insula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Augiae insulae in Lacu Bodamico
Turres saeculi quindecimi ecclesiae Romanicae Sanctorum Petri et Pauli (Augiae, Cellae inferiore)

Augia insula (Theodisce: Reichenau) est insula habitata Germaniae prope Constantiam urbem in Lacu Bodamico sita. Maxima huius lacus insula est.

Via strata anno 1838 perfecta insulam cum continenti connectit; nihilominus Bruckgraben ("fossa cum ponte") transitum navicularum permittit. Summum insulae est Hochwart, qui dicitur, collis 438.7 m, 43 m super lacu.

Anno 2000 insula cum monasterio Augiensi Divite in indicem UNESCO Mundi Hereditatis posita est. UNESCO Augiam ministerium monasterii mediaevalis in rebus spiritalibus culturalibusque modo exemplari demonstrare iudicavit.

Hodie insula ob cultum olerum vinique nota est. Insulae propinqua sunt vasta loca uliginosa arundine herbisque palustribus consita nomine Wollmatinger Ried, lege conservata, quod ibi plurimae aves in migrando stationem inveniunt.

Nomina insulae sive monasterii Latina[recensere | fontem recensere]

Th. L. Zotz[1]refert insulam plerumque Augiam insulam appellatam esse. Alia nomina a Lotz relata sunt: Augiensis insula, insula felix, Augia felix, Augia insularis, insula Auge dicta, Augia regalis, Augia maior, Augia dives. Apud Graesse[2] inveniuntur: Augia dives, Augia maior, Auwa, Augea, Richenavia, Reichenavia, Sinlazesouwa, Sintleones Awa, Sinethlauzowa, Sintlezzesowa, Sintlozisaugia, Sinthlesaugia. Omnia haec nomina indifferenter etiam ad monasterium Aug(i)ense denotandum adhibita sunt.

Nomen insulae antiquum (ante monasterium conditum) fuit Sindleozesauua; cum autem simpliciter nomine Ow sive Auua ("insula") nota fuerit, litteris Latinis Augia appellata est, postea Augia felix sive Augia dives, inde Theodisce Richenow, Reichenau.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Die deutschen Königspfalzen, von Th. L. Zotz, p. 493
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Augiam insulam spectant.


Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!