Artacama

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Artacama (Graece Ἀρτακάμα et interdum Ἀπάμη) fuit filia Artabazi,[1] Bactriae satrapae et regis Artaxerxis II nepotis. Artacama fuit uxor prima illius Ptolemaei qui postea fuerit rex Aegypti; anno enim 324 a.C.n., in nuptiis Macedonum cum mulieribus Persis iussu Alexandri celebratis, Ptolemaeus (qui siniscalcus meruit regisque σωματόφυλαξ seu protector) Artacamam in matrimonium duxit;[2] Alexandro autem mortuo reiecit et inter annos 322 a.C.n. et 319 a.C.n. Eurydicam uxorem secundam fecit, filiam Antipatri, qui post mortem Alexandri imperium suum administrabat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]