Theophanes Hermopolitanus

E Vicipaedia
(Redirectum de Archivum Theophanis)
Salire ad: navigationem, quaerere

Theophanes Hermopolitanus, scilicet urbis Hermopolis Aegypti incola, saeculo IV ineunte floruit. Scholasticus meruit iuxta praefectum Aegypti officiumque legatús tenuit pro urbe seu provincia nativa; ob hac ratione ab Antinoopole ad aulam imperialem Antiochiae degentem anno 323 iter fecit et post mensem unum Heliopolim reditus est. De hoc itinere et de vita Theophanis documenta varia papyracea supersunt, quae anno fere 1896 in Aegypto ab A. S. Hunt reperta sunt annoque 1901 pro Bibliotheca Iohannes Rylands Mancunii empta; ibi etiam hodie servantur, siglis P.Ryl.IV 616-651. Alia documenta pauca, fortasse ab Hunt aut amico B. P. Grenfell eodem fere tempora empta, Londinii manserunt in collectu Societatis Aegypti Explorandae, siglis P.Herm.Rees 2-6.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • B. R. Rees, ed., Papyri from Hermopolis, and other documents of the Byzantine period. Londinii: Egypt Exploration Society, 1964 (Graeco-Roman Memoirs, 42) [Textus documentorum Londinii servatorum Graecus]
  • John Frederick Matthews, The journey of Theophanes: travel, business, and daily life in the Roman east. New Haven: Yale University Press, 2006. [Versio archivi Anglica] (Paginae selectae apud Google Books)
  • C. H. Roberts, E. G. Turner, Catalogue of the Greek and Latin Papyri in the John Rylands Library, Manchester. Vol. 4. Documents of the Ptolemaic, Roman and Byzantine periods (no. 552-717). Mancunii, 1952 [Textus documentorum Mancunii servatorum Graecus]
  • Susan Weingarten, Moshe Fischer, "Iamnia — Abella — Ibelin: New Light on the Theophanes Archive" in Zeitschrift des Deutschen Palästina-Vereins vol. 116 (2000) pp. 49-56


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.